Decreto

stemma-rosso
CONGREGATIO
DE INSTITUTIONE CATHOLICA
(DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS)

Decretum

In Patavina Abbatia Sanctae Iustinae dicata, ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto viget Institutum Liturgiae Pastoralis, ab eximiis Monachis Ordinis Sancti Benedicti rectum ac christiano cultui promovendum deditum.
Quo aptius eiusdem Instituti proposita bono Ecclesiae consulerent, haec Congregatio de Institutione Catholica decreto die octava mensis Decembris, a.D. millesimo nongentesimo septuagesimo septimo dato, laudatum Institutum Pontificio Instituto Liturgico in Romano Athenaeo Sancti Anselmi vigente ad quinquennium experimenti gratia incorporavit, tamquam sectionem specializationis secundi cycli, ad academicum scilicet Licentiae gradum consequendum.
Cum idem Institutum in dies roboraretur, incorporatio denuo concessa est decreto huius Dicasterii die octava mensis Septembris, a.D. millesimo nongentesimo octogesimo tertio dato.
Nunc autem Rev.mus memorati Athenaei Sancti Anselmi Magnus Cancellarius, quo efficacius hodiernis necessitatibus pastoralibus magis magisque provideretur, hanc Congregationem adivit, exposcens ut Institutum tertio cyclo academico augeretur atque Facultati Theologicae Athenaei Sancti Anselmi insereretur.
Hoc quidem Dicasterium, re undique perpensa, collatis consiliis cum iis quorum interest, necnon Conferentia Episcopali Triveneta audita, petitionem memorati Magni Cancellarii libenter excipiens,

INSTITUTUM LITURGIAE PASTORALIS

in Patavina Abbatia Sanctae Iustinae vigens

praesenti hoc Decreto academice erigit atque Facultati Theologicae Pontificii Athenaei Sancti Anselmi in Urbe ad quinquennium experimenti gratia incorporat incorporatumque declarat, secundo et tertio Cyclis academicis constans, sciliscet ad Licentiae et Doctoratus gradus consequendos, a Facultate vero incorporante conferendos, iis studentibus, qui praescriptum studiorum curriculum feliciter emensi, omnia quae in peculiaribus eiusdem Instituti Statutis ab hac Congregatione approbatis persolverint.
Ceteris servatis de iure servandis, salva tamen Institutorum Academicorum planificatione a Conferentia Episcopali Triveneta elaborata, cum ea, ab hac Congregatione approbata, ad effectum adducetur.

Datum Romae, ex aedibus eiusdem Congregationis, die III mensis Septembris, in Festo S. Gregorii Magni, Papae, a.D. MCMXCI.

PRAEFECTUS

A SECRETIS